monumenta.ch > Hieronymus > Lucas, 7
Hieronymus, Lucas, 6 <<<     >>> 8

Caput 7 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

bnf9389.131 rbnf9389.132 ruwb1.149uwb68.105 ruwb68.105 v
1 cum autem implesset omnia verba sua in aures bsb6573.103 r plebis intravit Capharnaum
2 centurionis autem cuiusdam servus male habens erat moriturus qui illi erat pretiosus
3 et cum audisset de Iesu misit ad eum seniores Iudaeorum rogans eum ut veniret et salvaret servum eius
4 at illi cum venissent ad Iesum rogabant eum sollicite dicentes ei csg75.723 quia dignus est ut hoc illi praestes
5 diligit enim gentem nostram csg51.151 et synagogam ipse aedificavit nobis
6 Iesus autem ibat csg48.225 cum illis et cum iam non longe esset a domo misit ad eum centurio amicos dicens Domine noli vexari non enim dignus sum ut sub tectum meum intres
7 propter quod et me ipsum non sum dignum arbitratus ut venirem ad te sed dic verbo et sanabitur puer meus
8 nam et ego homo sum sub potestate constitutus habens sub me milites uwb68.104 r et dico huic vade bsb6573.103 v et vadit et alio veni et venit uwb1.147 et servo meo fac hoc et facit
9 quo audito Iesus miratus est et conversus sequentibus se turbis dixit amen dico vobis nec in Israhel tantam fidem inveni
10 et reversi qui missi fuerant domum invenerunt servum qui languerat sanum
11 et factum est deinceps ibat in civitatem quae vocatur Naim et ibant cum illo discipuli eius et turba copiosa
12 cum autem adpropinquaret portae civitatis et ecce defunctus efferebatur filius unicus matri suae et haec vidua erat et turba civitatis multa cum illa
13 quam cum vidisset Dominus misericordia motus super ea dixit illi bnf9389.131 v noli flere
14 et accessit et tetigit loculum hii autem qui portabant steterunt et ait csg48.226 adulescens tibi dico surge
15 et resedit qui erat mortuus et coepit loqui et dedit illum matri suae
16 accepit autem omnes timor bsb6573.104 r et magnificabant Deum dicentes quia propheta magnus surrexit in nobis et quia Deus visitavit plebem suam
17 et exiit hic sermo in universam Iudaeam de eo et omnem circa regionemcsg51.152
18 et nuntiaverunt Iohanni discipuli eius de omnibus his
19 et convocavit duos de discipulis suis Iohannes et misit ad Dominum dicens uwb1.148 tu es qui venturus es an alium expectamus
20 cum autem venissent ad eum viri dixerunt Iohannes Baptista misit nos ad te dicens tu es qui venturus uwb68.104 v es an alium expectamus
21 in ipsa autem hora curavit multos a languoribus et plagis et spiritibus malis et caecis multis donavit visum
22 et respondens dixit illis euntes nuntiate Iohanni quae vidistis et audistis quia caeci vident claudi ambulant leprosi mundantur surdi bsb6573.104 v audiunt mortui csg48.227 resurgunt pauperes evangelizantur
23 et beatus est quicumque non fuerit scandalizatus in me
24 et cum discessissent nuntii Iohannis coepit dicere de Iohanne ad turbas quid existis in desertum videre harundinem vento moveri
25 sed quid existis videre hominem mollibus vestimentis indutum ecce qui in veste pretiosa sunt et deliciis in domibus regum sunt
26 sed quid existis videre prophetam utique dico vobis et plus quam prophetam
27 hic est de quo scriptum est ecce mitto angelum meum ante faciem tuam qui praeparabit viam tuam ante te
28 dico enim vobis maior inter natos mulierum propheta Iohanne Baptista nemo est qui autem minor est in regno Dei maior est illo
29 et omnis populus audiens et publicani iustificaverunt Deum bsb6573.105 r baptizati baptismo Iohannis
30 Pharisaei autem et legis periti consilium Dei spreverunt in semet ipsos non baptizati ab eo
31 cui ergo similes csg48.228 dicam homines generationis huius et cui similes sunt
32 similes sunt pueris sedentibus csg51.153 in foro et loquentibus ad invicem et dicentibus cantavimus vobis tibiis et non saltastis lamentavimus et non plorastis
33 venit enim Iohannes Baptista neque manducans panem neque bibens vinum bnf9389.132 v et dicitis daemonium habet
34 venit Filius hominis manducans et bibens et dicitis ecce homo devorator et bibens vinum amicus publicanorum et peccatorum
35 et iustificata est sapientia ab omnibus filiis suis
36 rogabat autem illum quidam de Pharisaeis ut manducaret cum illo et ingressus domum Pharisaei discubuit
37 et ecce mulier quae erat in civitate peccatrix bsb6573.105 v ut cognovit quod accubuit in domo Pharisaei adtulit alabastrum unguenti
38 et stans retro secus pedes eius lacrimis coepit rigare pedes eius et capillis capitis sui tergebat et osculabatur pedes eius et unguento unguebat
39 videns autem Pharisaeus qui vocaverat eum ait intra se uwb1.150 dicens hic si esset propheta sciret utique quae et qualis mulier quae tangit eum quia peccatrix estcsg48.229
40 et respondens Iesus dixit ad illum Simon habeo tibi aliquid dicere at ille ait magister dic
41 duo debitores erant cuidam feneratori unus debebat denarios quingentos alius quinquaginta
42 non habentibus illis unde redderent donavit utrisque quis ergo eum plus diliget
43 respondens Simon dixit aestimo quia is bnf9389.133 r cui plus donavit at ille dixit ei recte iudicasti
44 et conversus ad mulierem dixit Simoni vides hanc mulierem intravi in domum tuam bsb6573.106 r aquam pedibus meis non dedisti haec autem lacrimis rigavit pedes meos csg51.154 et capillis suis tersit
45 osculum mihi non dedisti haec autem ex quo intravit non cessavit osculari pedes meos
46 oleo caput meum non unxisti haec autem unguento unxit pedes meos
47 propter quod dico tibi remittentur ei peccata multa quoniam dilexit multum cui autem minus dimittitur minus diligit
48 dixit autem ad illam remittuntur tibi peccata
49 et coeperunt qui simul accumbebant dicere intra se quis est hic qui etiam peccata dimittit
50 dixit autem ad mulierem fides tua uwb1.151 te salvam fecit vade in pace

bnf17226.113

Hieronymus, Lucas, 6 <<<     >>> 8
monumenta.ch > Hieronymus > Lucas, 7

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik